Ermfc04

sec. I a.C

DIODORO SICULO (Agirio 80 a.C circa /20 a.C circa), Biblioteca,IV,6,5.

 

Similem habuisse ortum fabulantur Hermaphroditum, qui ex Mercurio et Veneris editus, coalitum ex utroque parente nomen accepit. Hunc alli deum esse dicunt, qui certis se temporibus hominum conspectui offerens, ita nascatur, ut naturam ex viro et femina commixtam habeat, et formae quidem nitore ac mollitie corporis feminam referat ; virili autem facie ac strenuitate virum imitetur. Alii naturas eiusmodi pro monstris habent, quae rarissime in lucem orta, interdum mala, interdum bona portendant. Sed de his nunc satis ab nobis dictum esto.