Calfc07

sec. I d.C.

Hyginus, De Astronomia, 4

 

2.1

Igitur, ut supra diximus, initium est nobis arctos maxima. Hanc autem Hesiodus ait esse Callisto nomine, Lycaonis filiam, eius qui in Arcadia regnavit; eamque studio venationis inductam, ad Dianam se adplicuisse, a qua non mediocriter esse dilectam propter utriusque consimilem naturam. Postea autem ab Iove compressam, veritatem Dianae suum dicere eventum. Quod diutius celare non potuit; nam iam utero ingravescente, prope diem partus in flumine coprus exercitatione defessum cum recrearet, a Diana cognita est non conservasse virginitate. Cui dea pro magnitudine suspicionis non minorem retribuit poenam. Erepta enim facie virginali, in ursae speciem est conversa, quae graece άρκτος  appellata. In ea figura corporis Arcada (?) procreavit.

 

2.2

Sed, ut ait Amphis comoediarum scriptor, Iuppiter simulatus effigiem Dianae, cum virginem venantem ut adiutans persequeretur, amotam a conspectu ceterorum conpressit (?). Quae rogata  a Diana quid ei accidisset, quod tam grandi utero videtur, illius peccato id evenisse dixit. Itaque propter eius responsum, in quam figuram supra diximus, eam Diana convertit. Quae cum in silva ut fera vagaretur, a quibusdam aetolorum capta, ad Lycaonem pro munere in Arcadiam cum filio est deducta. Ibi dicitur inscia legis in Iovis Lycaei templum se coniecisse; quam confestim filius est secutus. Itaque cum eos Arcades insecuti interficere conarentur, Iuppiter memor peccati ereptam Callisto cum filio inter sidera conlocavit, eamque arctum, filium autem arctophylaca nominavit, de quo posterior dicimus.

 

2.3

Nonnulli etiam dixerunt, cum Callisto ad Iove esset compressa, Iunonem indignatam in ursam eam convertisse; quam Dianae venanti obviam factam, ab ea interfectam, et postea cognitam inter sidera collocatam.

 

2.4

Sed alii dicunt, cum Callisto Iuppiter esset in silvam persecutus, Iunonem suspicatam id quod evenit, contendisse ut eum manifesto diceret deprehendisse. Iovem autem, quo facilius suum peccatum tegeretur, in ursae speciem conversam reliquisse. Iunonem autem in eo loco pro virgine ursam invenisse; quam Dianae venanti, ut eam interficeret, demonstrasse quod factum ut perspiceretur Iovem aegre tulisse, effigiem ursae stellis figuratam constituisse.

 

2.5

Hoc signum, ut complures dixerunt, non occidit; et qui volunt aliqua de causa esse institutum, negant Tethyn Oceani uxorem id recipere, cum reliqua sidera eo perveniant in occasum, quod Tethys Iunonis sit nutrix, cui Callisto succubuerit ut paelex.

 

2.6

Araethus autem tegeates historiarum scriptor non Callisto, sed Megisto dicit appellatam, et non Lycaonis, sed Cetei filiam, Lycaonis neptem; praeterea cetea ipsum engonasin nominari. Reliqua autem superioribus conveniunt quae res in Nonacri monte Arcadiae gesta demonstratur.