IV sec. d.C.
Lattanzio, Narrationes fabularum quae in P. Ovidii Nasoni libri XV, Methamorphoseon occurrunt, X, fabula V-VI
Phanocles in Cupidinibus auctor Iuppiter cum reliquias torrentis ignis persequeretur, ut laborantibus opem ferret mortalibus, cum circa Nonacrinum montem Arcadiae, in quo genitus existimatur, vagaretur, in Callistus, Lycaonis filiae, incidit amorem Cui cum preces de explemento desiderii sui admovisset frustratasque voces suas intellexisset, astu eam subit. In Dianae namque sexum se reiecit ac fatigatae ornatus pharetra sagittisque velut Diana occurrit, ac veste pariter posita virgo Iovem experta est. Neque ideo a Iunone inmerenti delictum remissum est. nam confestim paelicatu eius accensa, ne amplius pulchritudine coniugem caperet, in ursam eam transfiguravit. Quae a Iove cum Arcade filio, quem erat enixa, inter sidera conlocatur. a Graecis autem Helice, a nostris septemtrio nuncupatur et a Tethy et Oceano ob Iunonis iram inter cetera sidera liquore non tinguitur, ut auctor Hesiodus indicat. ut alii: 'sed lucet in astris Callisto renovatque suos sine fluctibus ignes'. Callisto supradicta cum filio Arcade in sideribus a Iove translati sunt.