1563
JOHANNES SPRENG, Metamorphoses Ovidii, Argumentis quidem soluta oratione, Enarrationibus autem & Allegorijs Elegiaco versu accuratissime expositae, Francoforte1563 (I ed.), IV, fabula IV, f. 50
Leucothea in virgam thuream
Lactantii Argumentum
Venus propter adulterium suum, a Sole divulgatum, ei Leucothoes, filiæ Orchami Achemeniæ principis & Eurimones amorem immisit, qui ut commodius ea potiretur, se in matris Erimonis formam transmutavit. Cum vero pater Orchamus eam vitiatam esse, indicio Clitiæ Solis amicæ cognovisset, filiam sub terram defodit, quæ deinceps misericordia Phœbi, in virgam seu arborem thuris est conversa.
Enarratio
Dulcia Solis equi volucres dum pabula carpunt,
et noctu reparant membra quiete sua.
Leucothoes intrat thalamos Hyperione natus,
Eurinome referens ora manusque tuas:
ut nocturna videt ducentes pensa puellas,
gnatæ (ceu genitrix) oscula blanda dedit.
Post ait, hinc famulæ discedite quæso parumper,
est de secretis nata monenda mihi.
Parverant, Titan se mox manifestat, & inquit,
candida præ reliquis, tu mihi virgo places :
fallacisque cito deponit imaginis umbram,
et fruitur vetito dulcis amore tori.
Divulgat Clytiæ stuprum retegitque parenti,
gnatam telluri defodit ipse ferox:
Leucothoes casum Titan miseratus acerbum,
præstitit ut flueret corpore thuris odor.
Allegoria
Effigiem gestat sævi Pater ille tyranni,
in iustos nimia qui feritate furit.
Mortis & ad rigidæ crudelia funera raptat
hos, qui supplicium non meruere necis.
Sicut adhuc hodie tales reperire licebit,
qui tormenta pijs exitiosa parant.
Sed coram mundo quamvis videatur obire
integer, ante tamen vivit is ora Dei.
Mors cuius de se divinum spargit odorem,
et bene virga velut florida thuris olet.
