1493
RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV cum Raphaelis Regii Volterrani luculentissima explanatio, per Giorgio Rusconi, Venezia, IV, f. f
Leucothoe in thuris arborem
FORMOSISSIMA EURYNOME: pulcherrima. Eurynome autem; ut scribit in Theogonia Hesiodus: nympha fuit Oceani & Tethios filia: uxorque Orchami Achemeniorum regis. Altera fuit Apollinis filia: quam Thalioni marito Adrastum Argivorum regem atque Erpylen peperit.
TANGES TAMEN AETHERA DIXIT: quamvis inquit Apollo te ad vitam revocare non possim: ad caelum tamen perveniens. Nam thuris fumis ad Deos usque in caelum pervenire creditur.
