Corfm04

1175

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, II, 7

Testo tratto da:Ghisalberti F., Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234

Corvus Phebo sacratus esse dicitur tum quia contra omnium naturam in medio fervore estatis de ovis pullulet, tum quia habet LXIIIor vocum interpretationes, et ad Phebum pertinet vocum interpretatio, vel quia futuras significat tempestates. Corvus quia Phebo adulterium Coronidis manifestavit de albo in nigrum mutatus est quia dum dominum habuit propicium candidm fuit, dum adversum niger factus est.