1340 ca.
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Reductorium morale, liber XV, libro II, Fab. 16
(Testo tratto dall’edizione del 1962, Utrecht )
Corvus quondam fuit avis albissima e pulcherrima quae soli erat potissime dedicata: tandem ab ipso sole mutata est in nigrum colorem. Cuius rei causa fuit ista. Sol enim sive phoebus habebat pulcherrimam amicam: quae coronis dicebatur: quae dum quadam die adulteraretur cum quodam iuvene: corvus hoc videns cucurrit ad dominum suum e renunciavit illi. Ille autem iratissimus accepto arcu occidit coronidem quae praegnans erat de eo. Qui videns eam mortuam de tam praecipiti sententia summe dolvit. Ovidius. Poenitet heusero poenae crudelis amantem. E corvum qui ei nunciaverat: e arcum quem tetenderat: e manum quae haec operata fuerat summe odivit. Et ipsum corvum de albo in nigrum mutavit: e ut de cetero esset lator malorum rumorum pertetuo condemnavit. Et inde est quod secundum augures corvus semper suo cantu denunciat e praesagiat mala scilicet mortalitates e infortunia aliorum. Unde Ovidius. Lingua fuit damno: lingua faciente loquaci. Qui color albus erat nunc est contrarius albo. Et item. Inter aves albas vetuit consistere corvum. Recte tales corvi sunt adulatores e verborum relatores: qui soli id est dominis suis semper nituntur referre adulteria quae committunt concubinae eius id est mala quae committunt subtiti eius: e hoc ut eis placeant: et gratiam ab eis obtineant. Sed quandoque fit quod tales relatores poenam portant: unde praemium reportare crediderant. Nam quando homines vident propter malam relationem e informationem talium se male egisse ipsos adiunt e quandoque ipsos peniunt. E nigros id est viles e paiperes faciunt. Unde quidam. Haec scriptura docet e corvi lingua fatetur. Quod mala lingua nocet/laudemque tacendo meretur. Et ut dicit commune proverbium in Aesopo. Displicet imprudens unde placere putat Exemplum.II.regum.I. de illo qui nunciavit david quod occiderat Saulem: credens ei placere: qui tamen a beo fuit interfectus. Et de talibus bilinguibus dicit.ps. Vir lingosus non dirigetur in terra.
