Corfm03

X-XI d.C.

MITOGRAFI VATICANI, II, 22

Tratto da: Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968

22. Apollinis corvus.

Cur autem corvum Apollinis tutelae subjiciant, talis fabula demonstrat. Apollo quum Coronidem, Phlegyae filiam, gravisam fecisset, corvum ei custodem apposuit, ne quis ad eam occulta temeritate accederet.  Cum hac Lycus occulte concubuit, quem Juppiter fulmine extinxit. Ipsam Coronidem Apollo, comperto ejus adulterio, sagittis occidit. Cui mortuae exsecto utero. Aesculapium produxit in lucem. Corvum autem, naturaliter pennarum candore plumatum, ex albo nigrum fecit, et in suam tutelam recepit. Veritas autem habet, corvum ideo in Apollinis tutela esse, sive quod solus contra rerum naturam in mediis aestivis fervoribus (foetus) ova pariat, sive quod multas significationes  vocum habet.