VI sec. d.C.
LATTANZIO, Narrationes fabularum ovidianarum, II, 7-8
Testo tratto da: http://etext.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html
VII. Corvus volucris initio candidus, deinde in nigrum
Corvus volucris initio naturae candidis pennis plumatus fuit. sed quia Coronida, Coronei filiam, indicaverat Apollini in adulterio morari{,} itaque propter acerbissimum indicium flagrantis dei sagittis confixa est; ergo ille niger ex candido factus. ex hac et Apolline nascitur Asclepius, quem pater exciso utero matris, cum ea rogo esset inposita, abstulit. is ad Chironem a patre in Pelium perlatus est montem, ut ab eo incrementum simulque scientiam acciperet medendi.
VIII. Coronis, Coronei filia, in avem cornicem
Coronis, Coronei filia, refert corvo, ne indicium Apollini faceret. cum ergo Minerva Ericthonium Vulcani filium, qui ex conplexu sui in terram ceciderat, sustulisset, et comitibus suis Pandroso et Hersae Aglauroque, Cecropis filiabus, cistula inclusum tradidisset monuissetque, ne quis omnino id conspiceret, Coronis supradicta, nobilissima virginum, custodibus laxatam cistulam et inspectam, cum draconem repperisset, divulgavit; quam ob rem dea eam a se alienavit. quae cum solitudine in litore oblectaretur, Neptunus procul conspecta Venere eius incaluit. cui cum vim adferret, ab eadem dea propter virginitatem tenaciter custoditam in avem cornicem conversa est, ita ut templo deae submoveretur. |