1551
Natale Conti, Mythologiae sive explicationis fabularum libri decem, Venezia 1551, libro IV
Edizione di riferimento 1567
Est enim maximum peritiae argumentum in dignoscendis chirurgis si manus habeant levissimas in vulneribus tractandis.
Habuit Chiron è Chariclo Nympha Ocyrhoen filiam, quae ita fuit appellata, quia ad ripas fluminis celerrimi nata sit, ut testatur Ovidi lib. 2 Metamorpho.
Ecce venit rutilis humero protecta capillis
Filia Centauri: quam quondam Nympha Chariclo
Fluminis in rapidi ripis enixa vocavit Ocyrhoen.
