1322-1323
GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Lib. XI
Tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, Leo S. Olschki editore, Firenze 1931, vol. XXXIV, nuova serie IV, p. 93, nn. 3
III. Tercia est de Mida, qui omnia convertebat in aurum i. Quod per usuraset rapinas comulaverat aurum. Qui ideo dicitur non posse comedere quia isti avari comedunt parum. Sed per ipsum lavare se in Pactolum et spernere aures divinas intellige quod si avarus laverit se in fonte pietatis efficitur largus et distribuit sua bona pauperibus. U.d.e.:
Exemplo Mide nobis signatur avarus
Qui cum plus habeat pluseget ipse miser.
Si tamen hec labes pietatis fonte lavetur
Sanior efficitur cum sua gaza fuit.
