Giafm04

1363-1372 circa,

Boccaccio, Genealogia Deorum Gentilium (pubblicata a Venezia nel 1497), IV, cap. LVIII, f. XXXVII, 

De aquilone seu Borea vento Astrei filio: et collaterali septentrionis qui genuit Zethum Calaim et Arphalicem

 

[…] Nam Servius dicit eum [Boreas] amasse Hiacynthum puerum: qui etiam ab Apolline amabatur: & quoniam cerneret amorem pueri in amorem Apollinis magis quam in se flecti: iratus disco ludentem interemit.[…] A quibus si corticem fabularum amoverimus advertemus primo Boream Hycynthum : qui flos est : & ideo puer : quia nullus diu vivit flos : amare. Hac in forma: quia forte flabat saepissime per prata plena hyacinthis : quasi visurus quos diligebat: uti & nos crebro visuri vadimus quos amamus. Qui Hyacynthus &  ab Apolline id est a sole amabatur. Nam & ipse productor talium & spectator amator etiam dicitur: & quia talium fotor est :& ideo a Hyacyntho amari dicitur : quia una quaeque res adamare videtur per quod ad esse deducitur : & perseverant in esse. Nam flores & alia sole agente nascuntur & vivunt quamdiu vivunt. A Borea autem ideo: occisus dicitur. Quia Boreas horriditate sui flatus cuncta humore privat: atque dessicat […].