1342-1350 circa,
Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus (ed. Utrecht 1962, copia dell’edizione a stampa del 1509), IX, f. LXXI, Fabula XIV
Dryope soror ioles uxoris herculis : dum casu flores de aquatica lotho arbore tolleret : ut filium parvulum quem portabat in brachiis floribus oblectaret: subito de ruptur florum vidit sanguinem distillare. Quaedam enim nympha lothos nomine: dudum fugiens obscoena priapi: in illam arborem mutata fuerat servato nomine prisco. Hoc viso dicta driope perterrita in arborem mutari coepit. Subito enim pedibus in radicem conversit brachiis in ramos: & in corticem pelle mutatis frondes caput omne tegebat. Et sic demum tota in arborem transfiguratur. Et ita dicto vale patri eurito: sorori Iole andremoni coniugi & lactenti filio amphiso: in arboris effigiem commutatur. Cunque praeter humanam faciem: omnia transissent in arborem: ipsam parentes dulciter osculabantur. Mater igitur adhuc loquens: puerum iubet nutriri. & quod sub sua arbore lactaretur & luderet. Quodque matrem salutet in arbore & quod in colligendis floribus: & frequentandis locis aquaticis caveret: praecipit crudiri. Unde Ovidius. Lac facitote bibat nostraque sub arbore ludat. Cunque loqui poterit matrem facitote salutet. Et dicat: tristis latet hoc in stipite mater. Stagna tamen timeat: nec carpat ab arbore flores. Et frutices omnis corpus putet esse deorum. Care vale coniux. & tu germana paterque. Dicebatque. Si qua fides miseris: hoc me: per numina iuro: Non meruisse nephas. Patior sine crimine poenam. Istud posset exemplariter exponi: quod illae nymphae vel personae quae alias dudum in arboris mutatas id est pauperes effectas & miseras frangunt & laedunt: & sanguinem extrahunt: vel temporalem substantiam eis tollunt. Iusto dei iudicio sub simili sorte arboris figuram induunt. & pauperes tandem fiunt. & faciem humanam id est prosperitatem mundi post haec perdunt. Sicut comuniter videtur. Math. VII. In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis. Dic istud contra personas Iuvenculas: quae dum flores volunt colligere: & se mundi divitiis: & deliciis delectare: & stagna aquarum id est deliciarum frequentare: solent quandoque faciem humanam id est rationem & gratiam perdere. & corticem malae conversationis induere: & in arbores id est in malas & in sensibiles personas per vicia se mutare.
