Drifm01

1322-1323 circa,

Giovanni del Virgilio, Allegoriae librorum Ovidii Metamorphoseos, IX,

Allegoria di Driope

 

 

Vigesima mutatio est de Driope conversa in eadem arborem. Nam illa Driope habebat unum filium. Et dum iret ita sub illa arbor cepit unum ramum. Et statim stillavit liquor in modum sanguinis unde cogitavit quod esset sanguis et quod illa Lothos de qua dictum est esset in illa arbore. Ideo ad similitudinem illius Driope petivit omnes amicos et respuit maritum et devovit castitatem. Et ideo dicitur conversa in arborem, quia eius fama viruit, et in eandem ideo quia ad similitudinem et exemplum illius lothos hoc fecit. U. d. e. :

Quod ramis mirans simplex et credula mater

in simili fama continuisse datur.