Pigfm08

1342-1350

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Liber X

 

Pigmalion fuit quidam sculptor imaginum: qui quia propetides meretrices turpiter se vulgantes et  omnibus indifferenter prostituentes videbat omnem contactum muliebrem exhorrebat. Unde Ouidius. Sine coniuge coelebs vivebat thalamique diu consorte carebat. Accidit autem quod ipse de ebore quandam sculpsit imaginem foemineam adeo pulchram quod nulla viva mulier tam pulchra potuit inveniri. Cuius speciositatem considerans in amorem eius rapitur intantum quod ipsam imaginem eburneam mensae et lecti sociam facit: et cum ipsa (ac si viveret) iocabatur. Igitur cum iste quodam die festo ad templa veneris ivisset: et imaginem suam in lecto dimisisset: in corde suo rogabat venerem: ut imago sua vera virgo esset. Ad domum igitur rediens more solito ebur amplexaturus lectum ingreditur. Qui ut ipsam tetigit: cor palpitans: et caro calida sentitur saliuntque tentatae pollice venae. Quod admirans dum osculum dare vellet: erubuit virgo: coepitque more verecundiae virginalis imago subterfugere et ipsum verbis increpare videns igitur pigmalion ebur in virginem transmutatum: et se a venere exauditum ipsam in uxorem accepit: veneri vota dedit: et in ipsa virgine eburnea paphon quendam nobilem puerum generavit. De quo tenet insula nomen: dicitur enim insula paphos. Per istum factorem imaginum intelligo praedicatores qui animam sciunt sculpere: et pingere correctionibus et virtutibus: per istam puellam eburneam intelligo quamlibet sanctimonialem: quae eburnea dicitur pro eo quod casta frigida ponderosa et honesta esse dicitur. Sed saepe contingit quod aliquis bonus pigmaleon id est aliquis bonus religiosus proponit perpetuo nec mulierem nec carnales amplexus appetere et talis convertit se ad imagines eburneas faciendas id est ad benignas sanctimoniales: et matronas in castitate et sanctitate informandas: et in moribus spiritualibus sculpendas: et accidit quod quandoque unam inter caeteras sibi eligit quam sororem vel filiam dicit et eam bono ac casto animo et amore associat et tangit. Sed procerto tandem accidit quod venus dea luxuriae id est carnis concupiscentia se interponit et ipsam imaginem mortuam convertit in vivam: et ipsam castam mulierem facit carnis stimulos sentire et eam mutat de bona in fatuam. Ipse enim pigmaleon praedicator hoc a venere expetit: et istam mutationem appetit. Sic igitur cum more solito ad colloquia redeunt simul se mutatos invenit: ita quod illa quae fuerat eburnea: fit carnea et ille qui mulieres horrebat: incipit carnis spurciciam appetere. Isti igitur carnales sic se mutuo accipiunt: et quandoque filios generant. Non est igitur tutum religioso cum mulieribus nimiam familiaritatem contrahere vel econverso. Unde Ecclesiastici.IX. dicitur Averte faciem tuam a muliere compta et ne circunspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Et ibidem paulo ante dicitur. Virginem ne conspicias: ne forte scandalizeris in decore illius.