Pigfm05

1195-1272 ca.

GIOVANNI di GARLANDIA, Integumenta Ovidii, I, 1-20

 

Parvus maiori paret veloxque viator

Quo iubeat dominus previus ire solet.

Sic mea proclivis famulatur harundo poetis

Et pede pentametro cursitat illa levis.

Morphosis Ovidii parva cum clave Johannis

Panditur et presens cartula servit ei.

Nodos secreti denodat, clausa revelat

Rarificat nebulas, integumenta canit.

Mundus ydealis fit mundus materialis

Constituens genesim principiique thesim.

Ars et natura, typus et magus, a genitura

Mutant que pereunt, dant veneunt et emunt.

Dicitur artificis mutatio quando recedit

A silva veteri flamma remota solo.

Mutat natura generans dum defit in esse

Et genitum perdit res variare potens.

Fit tipice, magice mutatio: vir leo factus

Est tipice; magice stat retro currit aqua.

Omnes ficticii partes non discute, summam

Elige, quid sapiat, quid velit illa vide.