Pigfm03

Sec. IV-VI d.C.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum Ovidianarum, X, fabula 9

Testo tratto da: http://etext.lib.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk6

 

Pygmalion offensus inpudentia vulgari Propoetidum statuit caelebs permanere; qui cum signum virginale ex ebore fecisset, captus specie eius in vecordem incidit amorem et cum tota mente quaesivit a dea, ut ei signo, cuius amore exarsisset, anima infunderetur. qui ut egressus templo domum pervenit, conperit voto se esse damnatum coniugii. itaque laetatus artis suae Paphum fillum genuit, qui in insula Cypro oppidum sui nominis constituit Myrrha, Cinyrae et Cenchreidis filia, iracundia Veneris, quod mater eius praeferretur deae, patrem inpio amore dilexit.