1493
RAFFAELLO REGIO, P. Ovidii Nasonis Metamorphoseos libri XV, XIV, f. sii
Sibylla in vocem
HAS UBI PRAETERIT: adventum Aeneae ad Sybillam describit poeta: ut Sibyllam ipsam in vocem tandem converam fuisse exponat. Nam Sibylla dum esset virgo ab Apolline amata: cum ab eo: ut quicquid vellet peteret hortante impetrasset: ut tot annos viveret: quot in manu harenas tenebat. Oblita est adiicere voto: ne unquam senesceret. Quare cum Phoebo morem gerere noluerit: ad tantum decrepitatis pervenit: ut a corpore derelicta tota in vocem fuerit comutata.
VIVACIS ANTRA SIBYLLAE: quae septingentos iam annos vixisset: ut ipsa paulo pos narrat. Adamata namque ab se Apollo conditionem tulit: ut quicquid vellet optaret. Sed enim nihil negaturum. Illa hausta manu harenae petit ut tot annos viveret nec adiecit ne senesceret. Quare adeo consenuit ut vox ei sola superesset.