1342-1350
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus (ed. Utrecht 1962, copia dell’edizione a stampa del 1509), libro XIV, fabula III, f. XCIIIv
Cum plures fuerint sibyllae scilicet .X. secundum ali quos: & hoc papias asserit sibilla tamen quae dicta est cumea: diutissime vixit scilicet mille annos. Unde ipsamet narrat aeneae. Quod ipsa esset iuvencula & phoebus suam virginitatem optaret: precesque & munera promitteret inter caetera praecipit quod ab illo peteret quicquid vellet. Elige ait virgo cumea quid optes. Optatis potire tuis. Illa igitur plenum pugillum pulveribus accepit. Et tot sibi dari vitae annos quot erant ibi pulveres supplicavit. Et sic quia mille erant pulveres mille annos postea supervixit. Sed quia oblita fuit a phoebo petere ne corpus eius senectute consumeretur. Finaliter ad tam modicam pervenit mensuram quod visu digna non iudicabatur. Vox tamen eius mirabilis noscebatur ad istam igitur venit aeneas cum iam septingentorum esset annorum quae ipsum ad videndum patre suum anchisen qui de novo mortuus fuerat duxit ad infernum: & inde sanum & incolumen postea reduxit. Cui ille quia opaca regna ipsi ostendit plurimas gratias egit. Istud potest allegari contra quosdam qui longam vitam desiderant & tamen de praecavenda virtutum consumptione per crementa non advertunt. Unde fit quod quanto plus in mundo solent vivere: tanto quantitas suarum virtutum decrescere solet & per vicia retroire. Non debet igitur vita longa appeti: nisi etiam possit virtualis quantitas conservari & meritorum consumptio evitari.