Sibfm01

1322-1323

GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae librorum Ovidii Metamorphoseos (ed. F. Ghisalberti 1933), XIV

Allegoria della Sibilla

Tercia mutatio est de Sibilla. Circa quam est sciendum quod Sibilla non est nomen proprium, sed est nomen officiale sicut poeta. Nam Sibilla divinatrix interpretatur unde quecumque era divinatrix Sibilla dicebatur. Sed quod vixerit mille annis debet intellegi quod in mille annis reperte fuerunt X sibille id est divinatrices. Quod autem dilecta fuerit ab Apolline sic debet intelligi quod Apollo est deus divinationis. Unde quicumque sciebat divinare a poetis dicebatur Apolline esse dilectus. U. v.:

 Intra mille annos bis quinque Sibillas   703

que divinarunt una Sibilla notat.

Que quia cuncta videt Phebo dilecta refertur

hoc quia prophethans femina nomen habet.