Sibfc01

IV o VI sec. d.C.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum quae in P. Ovidii Nasoni libri XV Metamorphoseon occurrunt, XIV, fabula IV

Apollo Jovis et Latonae filius Sibyllam Glauci filiam cum diligeret, pro cuncubitu optandi veniam tribuit. At illa in longum victura tempus, spatians in littore, hausto pugno arenae, petit tot annorum spatium, quot partes ejus dinumerare posset. Igitur praestata fide ad tempus, senectute dilapso corpore, relicta est vox, quae Sybillam indicaret. Deus vero voluisset morari eam in eo munere: sed illa neglexit de voluntatem.