Midfr08

1568

NATALE CONTI, Natalis Comitis Mythologiae sive explicationum fabularum libri decem in quibus omnia prope Naturalis & moralis philosophiae dogmata sub antiquorum fabulis contenta suisse demonstratur, Venetiis MDLXVIII, liber nonum, cap. XV, p. 284 d

De Mida

Fuit autem Midas Phrygiae Rex Gordiae filius, qui omnium regum suae tempestatis fuit ditissimus.

Fabulantur ad hunc aliquando Silenu Bacchi comitem captiuum ob ebrietatem, cum iter facere cum Baccho no potuisset, adductum suisse; quem ille perhumaniter tractavit. Tum Bacchus ad eum requirendum reversus cognita Midae liberalitate & humanitate ab incolis eius regionis, ipse etiam hospes ad Midam proficiscitur, a quo perbenigne ecceptus illi proposuit ut quidquid optaret, expeteret, quod esset statim voti compos futurus. At Midas pro dementia, que solicitat animos mortalium, summam felicitatem ratus in multis possidendis, expetivit ut quidquid contingeret continuo aurum fieret: quam fabulam explicavit Ovid libro undecimo Metamorph. Cum postea cibaria etiam, quibus vesceretur, contacta repente fierent aurea, penitentia captus set suae petitionis; atq; nisi Deus suisset illi benignus ea molestia subleuado omnino media mori necesse suisset. Oravit igitur eundem Deum cum fatis aptas poenas suae stultitiae ac temeritatis dedisset, ut hoc mumis auferret. Tum vero Bacchus respondit illud futurum si se in Pactolo flumine lavisset; quare lotus ibi illa molestia liberatus est: ac fluvius ex illo tempore aureis arenis fluere cepit, quod ita testatur Ovidius:

 

Rex iussae succedit aquae, vis aurea tinxit

flumen: & humano de corpore cessit in amnem;

Nunc quoque iam veteris percepto semine venae

Arva rigent auro madidis pallentia glaebis.

Ille perosus opes sylvasq & rura colebat,

Panaq montanis habitantem semper in antris.