Midfr01

1493

RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis lib. XV Raphaelis Regii Volterrani luculentissima explanatio, cum novis Iacobi Micylli viri eruditissimi additionibus. Lactantii placidi in singulas fabulas argumenta. Allegoriae quibus singularum fabularum sensa declarantur,Venezia 1549, pp. 236-237

 

Cnec satis hoc Baccho est Midas rex Phrygiae cum Silenu a rusticis captu, sibiq; traditu Baccho reddidisset, iussus est a Deo, ut quicquid vellet peteret. Ille petiit ut quicquid corpore suo tangeret, auru fieret. Id illi cocessit Bacchus, quis inutile ipsi futuru videbat. Cum vero panis quoq; ac vinum in auru verterentur, fameq; perire coepisset, tande cognovits stolidus se rem dano tam petiisse, Bacchu itaq; rogavit ut peccato veniam daret, & munus datu irritu faceret. Bacchus igitur illi mandavit, ut ad fonte Pactoli pgeret, seq; totum in eo lavaret, quod cum fecisset, vis illa auru efficiendi quicquid tangeret, in fluviu trasiuit, unde etiam arenas aureas efficere memoratur. …

 

…Midas Gordiae Bubulci filius Phrygiae rex fiut ditissimus, eoq; fict est oia quecuq; tageret in auru trasmutare, de quo Herodotus in primo multa scribit.

 

 

(parte centrale)

Nec satis hoc Baccho est, Ipsos quoq deferit agros,

Cum’q; choro meliore, sui uineta Timoli,

Pactolon’q; petit, quamius non aureus illo

Tempore, nec charis erat invidiosos arenis.

Hunc assueta color Satyti, Bacchae’q frequetant,

At Silenus abest titubantem, annis’q, mero’q.

Ruricolae coepere Phryges, vinctum’q coronis

Ad regem duxere Midam, cui Thracius Orpheus

Orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.

Qui simul agnovit socium, comitem’q sacrorum,

Hospitis adventu festum genialiter egit

Per bis qiunq dies, & iunctas ordine noctes.

Etiam stellarum sublime coegerat agmen

Lucifer undecimu, Lydos cum laetus in agros

Rex venit, & ivveni Silenum reddit alumno.

Huic Deus optandi gratum, sed inutile fecit,

Muneris arbitrium gaudens altore receptor.

Ille male usurus donis, ait effice quicquid

Corpore contigero suluum vertatur in aurum.

Annuit optatis nocitura’q munera soluit

Liber, & indoluit quo’d non meliora petisset.

Laetus abit, gaudet’q malo Berecynthius heros.

Polliciti’q fidem tangendo singula tentat.

Vix’q sibi credens non alta fronde virentem

Ilice detraxit virgam.virga aurea facta est.

Tollit humo faxum, faxum quoq; palluit auro.

Contigit & glebam, contactu gleba potenti

Mafia fit.arentes Cereris decerpsit aristas.

Aurea messit erat. Demptu tenet arbore pomum.

Hesperidas donasse putes. Si Postibus altis

Admovit digitos, postes radiare videntur.

Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,

Unda fluens palmis, Danaem eludere possit

Vix spes ipse iuas animo capit, aurea fingens

Omnia. Gaudenti mansas posuere ministri

Extructas dapibu. Nec tostae frugis egentes.

Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra

Munera contigerat, Cerealia dona rigebant.

Sive dapes avido conveliere dente parabat,

Lamina fulua, dapes, admoto dente premebat.

Miscuerat puris authorem muneris undis,

Fusile per rictus aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali, dives’q, miser’q;

Esfugere optat opes, & quae modo voverat, odit.

Copia nulla famem relevat, fitis arida guttur

Vrit, & inviso meritus torquetur ab auro.

Ad coelum’q manus & splendida brachia tollens

Da veniam Lenaee pater. Peccavimus inquit.

Sed miserere precor, specioso’q eripe damno.

Mite Deum numen Bacchus peccasse fatentem

Restituit, facti’q fide, data munera soluit.

Ne’ue male optato maneat circumlitus auro,

Vade ait ad magnis vicinum Sardibus amnem,

Per’q iugum ripae labentibus obvius undis

Carpe viam, donec venias ad fluminis ortus.

Spumigero’q  tuum fonti qua plurimus exit,

Subde caput corpus’q fimul fimul elue crimen.

Rex iussae succedit aquae. Vis aurea tinxit

Flumen, & huamno de corpore cessit in amnem.

Nunc quoq iam veteris percepto femine venae,

Arva rigent, auro madidis pallentia glebis.