Panfr08

1568

NATALE CONTI, Natalis Comitis Mythologiae sive explicationum fabularum libri decem in quibus omnia prope Naturalis & moralis philosophiae dogmata sub antiquorum fabulis contenta suisse demonstratur, Venetiis MDLXVIII, liber nonum, cap. XV, p. 284 r 

 

Eo igitur morbo liberatus Midas cum se rus contulisset, sylvasque semper fere ab hominum frequentia longinguas incoleret, index & ipsa & Tmolus mons inter Phoebum & Pana pastorum Deum de arte musica cotendentes delectus est. Eius certaminis Tmolus Phoebum victorem, at Midas Pana suo iudicio pronuntiavit, quare indignatus Phoebus aures asini Midae, ut qui de arte musica iudicare non nosset, adhibuit, cum rudis homo plane parum iudicio valeret, & tamen iudicare non decrectasset. Id autem ita explicavit Ovid:

 

Pana iubet Tmolus citharae summittere cannas.

Iudicium sanctiq placet sententia montis

Omnibus: arguitur tamen atque iniusta vocatur

Unius sermone Midae. Nec Delius aures

humanam patitur stolidas retinere figuram.

Sed trahit in spatium, villisq albentibus inplet.

Instabilesq imas facit, & dat posse moveri.

Cetera sunt hominis, partem damnatur in unam,

Induiturq aures lente gradientis aselli.

 

Ita vero sciti illas occultabat Midas, ut nemo praeter tonsorem rem cognoscret. Sed cum id tonsor tacere no posset terram essodit, ac soveam ingressus pertenui voce ita submurmuravit; aurinas asini Midas rex habet. Tu fossa illa rursus terra repleta discessit, ibique cannas deinde natas esse, fabulati sunt, quae ita sibilum edentes murmurabat, auriculas asini Midas rex habet. Atque tot de Mida fabulose suerunt ab antiquis memoriae tradita. Ego fanè crediderim avarissimum & opulentissimum omnium suae tempestatis suisse Midam, qui ut multas pecunias cumlaret, cibis etiam porcissime frueretur, omniaque prope

necessaria victui venderet, & in aurum converteret. Cum vero aliis in rebus esset, plane rudis, neque a bellvis eius iudicium disseret, fabulati sunt illum aures asini habuisse. Aliis contra quod acutissime audiret istud factum suisse arbitrantur, quod asinus illum sensum omnium prope animalium habeat acutissimum. Alii fictum putarunt, quia multis haberet exploratores. Alii dicunt, inter quos fuit Callisthenes in

navigatione, & Hecataeus de Hyperbreis, duos colles suisse in Phrygia, qui aures asini vocarentur, super quibus munitissiam oppida condita suerunt, è quibus latronibus complures viatores & peregrinos adoriebantur. His locis cu arma Midas intulisset, ac oppidis per vim potitus suisset obtruncatis eorum locorum latronibeu, dictus este fabulose aures asini habere. Alii voluerunt illum, quia Liberum patre sepellisset, in asinum suisse mutatum, sed cum recuperasset pristinam formam, aures tamen non

deposuisse. Alii quia Dionysii asinos ac iumenta iniuriis affecerit ab irato Deo illi asini aures suisse iniuctas malverunt. Alii aures asini datas Midae a Deo suisse idcirco putarunt, quia omnes arrogantes damnatur ignorantiae : qui n se scire omnia vel quenescit, arbitratur ; is parum idonens efficitur ad scientiam.