Panfm06

1322-1323

GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Lib. XI

Tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, Leo S. Olschki editore, Firenze 1931, vol. XXXIV, nuova serie IV, p. 93, nn. 4

IV. Quarta trasmutatio est de auribus Mide converses in asininas. Per Apollinem intelligo sapientem, per Pan intelligo aliquem sofistam qui vult contendere cum Apolline. Sed vincitur iudicio sapientum. Sed per Midam qui iudicat Pan cantasse melius quam Apollo intelligo hominem qui solum considerat voces et non medullam intrinsecam. Et talis dicitur ob audire, et nunc aures sue convertuntur in auricolas asininas. U.d.e.:

Qui magis ore probat factos quam pectore cantus

Auricolas asini vite tenere datur.