Chifr05

Johannes Spreng, Metamorphoses Ovidii, Argumentis quidem soluta oratione, Enarrationibus autem & Allegorijs Elegiaco versu accuratissime expositae, Francoforte 1563, XI, f. 138

 

Lactantii Argumentum

Peleus fratre Phoco occiso, in exilium eiectus, ad Ceycem Trachinis, urbis Thessaliæ regem, miserandum Dædalionis fratris casum lugentem, confugit. Nam Dædalion Luciferi filius Chionem habuit filiam, quæ cum ex Mercurio Autolycum, & ex Apolline Philamnonem peperisset, Dianæ forma se præferre ausa est. Dea igitur indignata, eam sagittis confecit, cuius mors Dædalionem tanto dolore affecit, ut seipsum ex Parnasi montis vertice, in mare præcipitem daret, ope autem Apollinis in accipitrem est conversus.

 

Enarratio

Nomine Dædalion fuerat dux Thessalus alto

stemmate, Lucifero de Genitore fatus.

Acer erat bellis ad vimque paratus & arma,

ipsius & placuit filia mille procis,

hanc pariter Phœbus, Maiaque creatus amavit,

in Chionemque potens arsit uterque Deus:

quæ simul amborum geminos de semine fetus

concipit, hosque suo tempore læta parit.

Editur Autolycus primo, sequiturque Philamnon,

unaque producit corpora bina dies.

Obfuit at Chionæ partus, quia turgida fastu

contempsit formam pulchra Diana tuam.

Hinc Dea mota ferox odium concepit, & arcum

intendens manuum spicula torsit ope.

Lethalis linguam mox figit arundo superbam,

effuso pariter vita cruore fugit:

Dædalion natæ fortunam luget acerbam,

tædia nec lucis sustinuisse valet:

Vertice Parnasi præceps se mittit ab alto,

accipitrem Phœbus quem citò fecit avem.

 

Allegoria

Exitium raro ventosa superbia vitat,

et sua grandiloquus præmia fastus habet.

Os certe tumidum Deus execratur & odit,

nos veluti Niobes fata docere queunt.

Turgida quapropter submittite corda superbi,

sæpe fit ut turris fulmine tacta ruat.