Chifm02

1363-1372 circa

Boccaccio, Genealogia Deorum Gentilium, (Venezia 1497), V, cap. XI, f. XLII,

De Phylemone .viii. Apollinis filio 

Phylemon Apollinis & Lychionis.ut testat Ovidius.filius fuit. Nam ut ipse refert: Daedalion Luciferi filius habuit speciosissimam filiam: quam cum Apollo & Mercurius eo tempore dilexissent: & in eius ivissent concubinatum: ex ambobus concepit: & Apollini peperit Phylemonem: quique carmine clarus fuit & cithara. Quod autem fictum est ab eventu sumptum puto. Nam Lychion uno partu duos enixa est: quorum alter fuit insignis fur: quem dixerunt genuisse Mercurius: eo quod circa talia videat astrologis operari Mercurius. Alter vero cytarista fuit egregius: circa quod arbitrantur Sole operam dare. & ideo Apollinis filium vocare.