Chifm01

1322-1323 circa

Giovanni del Virgilio, Allegorie librorum Ovidii Metamorphoseos, XI,

Allegoria di Chione

[…] Dedalion habuit unam filiam pulcherrimam que mortua est.

[…] Iste Dedalion fuit maximus philosophus […].

[…] Qui philosophus ingenio suo parit sibi filiam quia gloriam maximam id est honorem. Sed ista filia dicit se sapientiorem Diana vel pulcriorem. Quapropter Diana abscidit sibi linguam. Hoc est quod homo propter sapientiam et eloquentiam iactat se contra mores et ideo dicitur abscindi linguam. Sed quod cum ipsa coiverit Mercurius Apollo id est quod in ipso erat eloquentia et sapientia. Per filios natos ex ea intellige propietates sapientie et eloquentie que ex ipsis consequuntur. U. v.:

Ingenium accipiter rapido simulatur acutum

de quo sepe solet gloria magna sequi.

Que parit eloquio furentem corda disrtum.

Phylosophum clara post ratione parit.

Sed contra morale decus dum gloria surgit

fingitur et lingua commoriente silet.