Sec. IV o VI d.C.
Lattanzio Placido, Narrationes fabularum quae in P. Ovidii Nasoni libri XV Metamorphoseon occurrunt, XI, Fabula VIII
Hic adcepit Daedalionis filiam Chionen speciosissimam fuisse: hanc a Mercurio per qietem obpressam: item ab Apolline in anum converso. Horum altero Autolycum furacissimum, qui ex albis nigra, et ex nigris alba faciebat, procreatum: ex Apolline item Philammona studiosissimum citharae. Hanc etiam gloriantem, quod cum talibus concubuisse deis, Dianae pulchritudini se praetulisse. Confestim itaque illam, ut debuit, procacem eius linguam sagitta incidisse, atque ex eo vulnere consestim interemptam […].