Adofr05

1551

NATALE CONTI, Mythologiae sive explicationis fabularum libri decem, Venezia, V, 23 a, pp. 161-162

Fuerunt autem duo Adones alter in Biblo civitate natus, alter in Cypro ut ait Isacius, cum tamen res amborum gestae ad unum Cyprium referantur. Cum igitur Myrrha in arborem mutaretur, filiumque ex imiae pulchritudinis peperisse, iam tum eius amore capta est Venus, qui cum adolevisset monitus est a Venere ut feras immitiore caveret, eumque venando sequebatur, et precabatur Venus, ut ab armatis feris abstineret ut in his ait Ovid. Lib. X.

(…)

Veruntamen cu mille immemor mandatorum Veneris in aprum violentum postea erruisset, ab illo in femore percussus interiit, ut testatur Theocritus in Epithaphio Adonis;

Dente femur niveu nivens iacet ictus Adonis

Montibus in summis

Scriptum reliquit Sappho Adonim mortuum fuisse a  Venere inter lactucas depositum. Fama est praeterea Venerem pactam esse cum Proserpina ut sex menses mortuus Adonis esset apud Proserpinam, sed ea lege ne illum Proserpina in thorum, aut in amplexum acciperet : alios sex menses esset apud Venerem. Fuerunt tamen qui dixerint non ipsum quidem Adonim in aprum irruisse, sed ab apro impetum factum fuisse in Adonim, et id Martis consilio contigisse. Nam cum Mars Venerem, Venus Adonim amaret et sequeretur, ratus est Mars omnes Veneris amores posse in se converti, si Adonim de medio sustulisset ; atque illi apro immisso cum Venus opem ferre properaret pede a spina rosae vulnerato purpureum colorem rosae, cum prius effet candida, datum fuisse fabulantur, fuerunt Adoni sacra instituta, quae Adonia dicta sunt, quae Athenis celebrababatur  de quibus memini Aristophanes in Pace.

(...) est Adonis praeterea nomen fluvii, qui per Libanum defertur dicebaturque cruntus fluere quo tempore Adonia agebantur

 

p. 162

Thocriti enarrator :

Aiunt enim de Adonide quod mortuus sex menses moratus est in complexu Veneris, quot etiam apud Proserpinam. Hoc reipta ita se habet ; quod Adonis frumentum est satum, quod sex menses degit sub terra ; sex menses illum habet Venus, aeris temperies sclicet, ex quo illum messores colligere coeperunt. Sensit tamen Orpheus in hymno in Adonim illum esse solem, cum illum rebus omnibus praebe nutrimentum, et esse germinandi autorem dixerit, in his.

Qui cunctis alimenta refers, prudentia cuuis

Plurima ; qui vario laetaris nomine Adoni.

Germinum est idem autor, pariter puer atque puella :

Extincte atque iterum splendens labentibus horis.

 

Finxerunt antiqui, qui Adoni solem esse putantur, illum ab pro hirsuta et aspera sera ictum, quia aspera sit et hirsuta hymnes, per quam olis vires paulatim deficiunt. Ea res est omnino Veneri inimica, quoniam per aeriis temperiem viget Venus, cum frigus, ut inimicum, naturae opus non ingrediatur. Cum sol igitur in signis sex Australibus extiterit per signiferum incedens, brivioresque sunt dies ac longiores notes, tum dicitur Adonis apud inferos morari: cum vero signa Borealia longiores dies fecerint, tunc est apud Venerem per quem onis venustas, omnisque nitor arvis restituitor.