Adofm08

1342-1350

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Lib.X, Fab. XII

(Testo tratto dall’edizione del 1962, Utrecht )

 

Adonis filius arboris Myrrae ita pulcher extitit: quod Venus dicitur ipsum amasse. Vulnerata enim fuit quadam die telo cupidinis filii sui matrem incautius osculantis propter quod adonidem videns in ipsum dicitur exarsisse. Relicto igitur officio suo circa istum solum coepit vacare templa sua: necnon et coelum dimittere: istum osculari et pectinare. Igitur cum iste esset venator monebat eum venus contra apros et leones audaces esse fugacem: et contra lepores et dammas fugaces audacem. Et ait: Fortisque fugacibus esto Inquit in audaces: non est audacia tuta. Sic ait: et mediis interserit oscula verbis. Sed tandem horum documentorum immemor: et propriae virtutis memor aprum ingentem inuadit: qui ipsum dentibus laniat et occidit: fulvaque moribundum strauit harena. Cui tandem venus condolens ipsum in florem mutavit. Igitur hunc quia mulieres gentiles in flore iuuentutis mori viderunt flere annuatim decreuerunt: ipsumque reuicturum post rediderunt: sicut innuere videtur scriptura. Eze.VIII. vbi dicitur quod mulieres sedebant ibi plangentes adonidem. Cupido matrem osculans significat consanguineos qui nimis familiariter consanguineos osculantur: sic quod inde per appetitum luxuriae: ipsae consanguineae vulne rantur: ita quod adonidem id est aliquem extraneum occasione temptationis magis diligere comprobantur. Dic etiam quod homo non debet contra feroces leones et apros id est contra mundi potentes et tyrannos bellum vel insultum facere: sed potius contra ceruos: et lepores id est fugaces et pauperes. Illi enim qui contra mundi potentes insurgunt: quando que ab ipsis occiduntur et opprimuntur. Et sic in florem mutari dicuntur: inquantum more floris decidunt et succumbunt: ita quod aliis fletus et suspirii causa fiunt. Ps. Exterminavit aem aper de sylva.