Adofm06

1322-1323

GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, X, 13

Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 13

Tercia decima est de Adoni converso in florem. Adonis erat quidam luxuriosus qui volens Venerem evitare fatigabat se immensis laborius. Et tandem dicitur quod Venus convertit eum in florem caducum, quia dulcedo Veneris est sicut quidam flos caducus quia parum durat ista dulcedo. Et facit dolorem mortis eius haberi in memoriam omni anno, hoc est quod peccatum Veneris et contricio eius deberet haberi omni anno. Unde dictum est:

Fortibus officiis Veneris dulcedo perempta

Flos brevis, ac longi causa doloris adest