1175 ca.
ARNOLFO D’ORLÉANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphoseon, X, 11
Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234
Adonis in florem sui nominis
Adon enim grece suavitas dicitur et hec species suavis esse dicitur, inde Adonem genuisse dicitur. Hunc autem Venerem amasse dicunt quia hoc genus pigmenti sit valde fervidum, unde et Patronius Arbiter ad libidinis incitamentum mirrinum se bibisse poculum refert. Nam et Sutrius commediarum scriptor introducit Gliconem meretricem dicentem: mirrinum affers quo virilibus armis occursen fortiuscula. Hoc etiam Adonis venans extinctum postea in florem est mutatus, omnis siquidem amoris dulcedo aut labore venationisaut alterius officii extinguitur unde in Ovidio: otia si tollas periere cupidinis arcus. Extincta igitur Veneris dulcedine pre labore, mutatur in florem sui nominis id qui Adonem, quia dulcius foret amor caritativus quam amor Venereus.