Adofm03

XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO III, 17

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

17. Ad Venerem autem, ne nimis vagari accusemur, abhinc revertamur. Hiemali tempore omnium rerum pulchri­tudo quodam exitio deperit. Unde ficta est fabula illa de Adone et Venere, et a Remigio sic elucidata. Venus, inquit, Adonem ab apro interfectum fusis lacrimis plangit, quia terrae pulchritudo, quae per Venerem significatur, plangit solem, qui per Adonem designatur, ad australes circulos descendentem, spurcitia et rigore hiemali quasi den tibus apri interfectum; tuncque lacrimas imbrium et fluen­torum terra producit. De Adone tamen amato Fulgentius aliud sentit. Quod ut fiat evidentius, ab altiori inchoëmus. Myrrha itaque patrem amasse dicitur et cum eodem ebriato concubuisse. Qui quum rem rescisset, evaginato eam persecutus est gladio. Illa in arborem myrrham conversa est. Quam quum patre gladio percussisset, Adonis exinde natus est. myrrha igitur genus est arboris in India, quae calore solis crematur; quem, ut supra diximus, patrem omnium esse dicebant, quod ejus opiyulatu cuncta germinum adolescat varietas; unde patrem amasse dicitur. Quae cum grandioris fuerit roboris, solis ardoribus crepans rimam efficit, per quam sucum desudat, qui itidem Myrrha dicitur obquam rem Adonem fertur genuisse, qui suavitas interpretatur; haec enim species odore suavis est. Ideo autem venus eum amasse dicitur, quia hoc genus pigmenti valde sit fervidum. Unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum se myrrhinum poculum bibisse refert.