RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV. Simon Bivilacqua, Venezia 1493
Quas quia Pygmalion euum. Pygmalion quidam flagitiis Propoetidum offensus vitam caelibem exigere decrevit. Sed ex ebore virginis simulacrum adeo fabre effinxit, ut per indeaque si viva esset, illius amore caperetur. Quare Venerem oravit, ut sibi talem concederet uxorem. Venus autem plusque petebatur, effecit. Nam illi, quam in lecto Pygmalion collocaverat, animam inspiravit, nubilemque aetatem donavit. Ex insperato igitur Pygmalion voti compos factus ex ea Paphum sustulit, a quo et insula et urbs Paphos fuit appellata. Sine coniuge caelebs. Alterum ex altero pendet. Qui enim uxore caret caelebs vivit, et qui caelibem ducit vitam, uxorem non habet caelebs autem dicitur. Quasi caelestem vitam agens.
Thalami consorte. Uxore.
Qua foemina nasci Nulla potest. Pulcherrimam fuisse illam statuam intelligimus, ut quae ne a natura quidem posset superari.
Et si non obstet reverentia. Acute eleganterque hoc dictum est. Nam virgines bene educatae prae pudore in virorum conspectu vix audent se movere. Ea igitur statua non quod eburnea esset, sed pudore quodam virginibus insito immobilis videbatur.
Ars adeo latet. Ut viva videretur. Non ex ebore confecta. Arte sua miratur. Statua iubaudiamus. Simulati corporis. In similitudinem virginis effecti. Nec adhuc ebur esse fatetur. Quamvis tangat statuam eburneamque esse sentiat, sibi tamen eburneam esse persuadere non potest. Adeo viva videbatur.
Insidere. Inherere.
Infigi ac subsidere, sic ut membra digitis cederent. Et metuit pressos veniat ne livor in artus. Et timet inquit ne membra manu pressa livorem et nigra quaedam signa concipiant. Livor autem est illud signum subnigrum quod in corpore percusso videri solet, cui quoniam invidorum color similis est, livor pro invidia saepe numero ponitur.
Heliadum lachrimas. Succina, quae e populis in quas sorores Phaethontis conversas fuisse narravit poeta defluere dicuntur.
Baccae. Uniones. Concha sidonide. Purpura tyria. Tota Cypro. Per totam Cyprum, Veneri namque dicata est Cyprus insula Ciliciae suriaeque obiecta, quondam novem regnorum sedes, variis quidem nominibus appellata. Nam et Atamantida et Cerastin et Aspeliam. Et Amathusam et Macaran et Cypton et Coliniam Plinius scribit fuisse appellatam. Cyprus autem dicta est a Cypro Cinyre filia, vel a cypero flore vel ut Astynomus scribit, quia prius cryptos appelata fuit eo quod saepenumero a mari fuit occultata, deinde littera abiecta cypros vocata.
Blandis cornibus. Non infestis, sed mitibus. Cornua autem victimarum in aurari solebant.
Munere. Sacrificio. Ad aras. Apud altaria.
Venus aurea. Pulchra. Et amici numinis omen Flamma ter accensa est. Ordo est. Et flamma ter accensa est omen amici et propicii numinis.
Apicem. Scintillam. Subsedit. Cedit. Ut hymetia cera. Hymetus Atticae mons est en optimi mellis fertilissimus.