Pigfm09

1347

GIOVANNI BOCCACCIO, Genalogie deorum gentilium libri, II, 49, XLIX

 

De Pigmalione, primo Cilicis filio et Cypriorum rege, qui genuit Paphum.

Pigmalion, ut dicit Theodontius, filius fuit Cilicis, de quo refert, quod cum iuvenis esset, et gloria maiorum suorum, quos ad Occiduum usque penetrasse et Affricum litus etiam occupasse adierat, infestaretur, collecta Cilicum manu, et convocatis ex Phoenicibus classeque parata, in Cyprum tuam, serenissime regum, transvexit exercitum, et inde veteres Syros, qui ibdem, Agenoris vetustissimi viribus ex antiquis pulsi sedibus, confugerant, expulit et occupavit omnem atque tenuit insulam et regnavit in ea. Sane quod etiam testatur Ovidius in maiori volumine, cum ibi scelestissimas comperisset mulieres, et omnino libidini obsequentes, vicio offensus, vitam celibem ducere disposuerat. Attamen quia valebat ingenio, et artificiosas haberet manus, finxere poete eum sibi ex candidissimo ebore femineam sculpsisse ymaginem, eamque iuxta desiderium suum lineamentis atque decore oris contraxisse per omnia. In qua, cum ingeniosus homo et artem miraretur suam, et venustatem ymaginis commendaret, in dilectionem eius incidit, et fervore maximo cupiebat eam esse feminam oravitque Venerem ea tempestate celeberrimam insule deam, ut animaret eandem et suorum faceret amorum sensibilem, nec effectu caruere preces, femina vera facta est. Quod advertens Pigmalion, gaudio plenus, quoniam voti compos esset, eius usus est concubitu, et evestigio gravida facta est, eique peperit filium quem Paphum ipse postea nominavit, eumque sibi morienti reliquit heredem. Nunc quid sibi eburnea velit ymago ingenio potius poetico quam viri artificio fabrefacta videndum est. Arbitror enim, cum Pigmaleoni suspectarum etate virginum pudicitia esset, eum sibi virgunculam elegisse etate suspicione carentem, candore atque mollitie ebori similem, quam cum suis aptam fecisset moribus, excrevit ante etatem puellule concupiscentia eius, cepitque desiderare atque exposcere precibus ut cito efficeretur matura viro, qua tandem facta, in votum devenit suum.