1322-1323
GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Liber X, 10
Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 27
Decima mutatio est de statua eburnea Pigmalionis conversa in femina. Dicunt quidam quod ille despiciebat omnes feminas propter turpitudinem. Unde fecit unam statuam eburneam femineam cum qua cepit dormire et ita spermatizabat cum ea tamquam cum femina unde dicitur conversa in feminam.
603 Pigmalion statue se commiscebat eburne
604 quam dedit huic vivam pro muliere Venus
Sed quia littera Ovidii reclamat dicens expresse quod genuit ex illa Esaphum, ideo aliter potest dici quod Pigmalion habebat quamdam uxorem pulcerrimam ut ebur. Sed erat immobilis i. sine blanditijs, et nesciebat operari sicut alie in coitu et ideo dicebatur essa statua, Sed Pigmalion rogavit deam Venerem ut converteret eam. Hoc est quod didicit se plicare et blandiri sicut alie. Et ideo dicitur de statua in femina conversa.
605 Absque iocis mulier statue similatur eburne
606 Edoctam fertur vivificare Venus