Eurifr10

1568

NATALE CONTI, Mythologiae sive explicationum fabularum, libri decem, VII

Testo tratto da: Natale Conti, Mythologiae sive explicationum fabularum, libri decem, Venezia 1568, VII, pp. 227v, 228

Fama est hunc uxorem habuisse  Eurydicen, cuius amore cum flagraret Aristaeus, eamque insequeretur, ut captaevim inferret, illa per loca devia fugiens à serpente in herba latente icta interiit. Tum fama est Orpheum sumpta cithara ad inferos descendisse, Plutoneque placato ac Proserpina cantus suavitate non solum obtinuisse, ut ipse post visam Eurydicen in lucem rediret, sed etiam ut ipsam Eurydicen secum abduceret; ea tamen conditione ne prius respiceret, quam ad superos pervenisset, ut ait Ovid. lib. X. et Virg. Lib. 4 Georg. veruntamen cum amoris impatiens illam contra leges inferorum respexisset, antequam exiisset in lucem, illam amisit. Deinde quia per Taenarum ad inferos descendisset, e de descensu ad inferos, e deiis quae vidisset apud inferos scripsit, ut ipse testatur in his Argonauticis;

caetera narravi quae vidi ut Tenara adivi,

Umbrosasq; domos Ditis, e tristia regna:

Confisus cithara, uxorisq; coactus amore.

Orpheus Apollinis e Calliopes filius fuisse dicitur vel Polymniae, quonia, vir fuit artis dicendi e metro praecipuè praestantissimus: atque omnes viri boni deorum filii dicti fuerent; quòd animae insignium virorum ex aliqua spherarum e è sole praecipuè in haec corpora descendisse putarentur. Hic idem cum in rudes adhuc mortales incidisset, qui fine ullo morum delectu, e fine legibus viverent; ferarumque ritu per agros nullis conditis tectis vagarentur, tantum dicenso, e orazioni suavitate valuit, ut ad mansuetius vitae genus nomine traduxerit, illos in unum locum convocarti, civitates condere docuerit, legibusq; civitatum obtemperare, matrimonio rum foedera servare, quod fuit  antiquorum poetarum munus creditum, e est re ipsa, sicut ait Horat. In arte poet.

Sylvestres nomine facer, interpresq; Deorum

Cedibus, e victu foedo deterruit Orpheus.

Dictus ob hoc lenire tigres, rapidosq; leones.

Dictus e Amphion Thebanae conditor urbis

Saxa movere sono testitudinis, e prece blanda

Ducere quò vellet. Fuit haec sapientia quondam,

publica privatis secernere, sacra profanis.

Concubitu prohibere vago, dare iura maritis.

Hic usus est septem chordarum prior instrumento musico, ad septem  planetarum imitationem ac rationem, vel longitudinis, vel intensionis, vel magnitudinis, uti dictum fuit. Sapiens omnino erat antiquorum illud poetar genus; non autem, ut ferunt nostra tempora, in sola verborum mensura e metro putabatur universum poeticae facultatis artificium consistere. Neque adulantes principio bus hominibus ut alioquod munusculum aucuparentur, quidquoid in mentem veniebat, effutiebatur, sed ea erant carmina poetarum, ut pro sanctissimis legibus haberentur; saepiusque civitates de re aliqua cotendentes tanquam gravissimi iudicis sententia alicuius poete carmine use fuerunt. Hic tanta vi dicendi suisse dicitur, ut costernatos animus mortalium, e ob aliquam praesentem calamitatem in desperationem lapsos, erexerit, e in priorem statum reduxerit, atque ad tranquillitatem revocarit. Hoc qui facere possit, caeteris hominibus praestantior est iudicandus: no qui sibi soli vivat, e ut congestis opibus solus, ita sapientiae bonis perfruatur, caeteris hominibus prorsus inutilis, tanquam nusquam effet natus. Hic igitur placatis inferis, animi perturbationibus scilicietr, eurydicen in lucem adducere conatus est, quae, ut nomen ipsu significat, nihil aliud est qua iustitia e aequitas. Fuit cursus ad inferos illa retracta ob nimium orphei amorem, quia neque iustitiae quidem opus est nimis esse cupidum, cum perturbationes animi placentur ratione; atque situi paulo fuerit in hac re negligentior, tanquam ab aliqua vi externa repelltur e eodem relabitur. Semper igitur viro bono vigilare convenit, neque nimis cedere vel honestis cupiditatibus, quae in gravissima animi perturbationes inducunt. Quod situi tamen cupiditatibus cesserit, ille postea vel in maximas calamitates illabetur, vel in miserrimum mortis genus incidet. Ut igitur moderationem animi affectibus adhibeamus, neque quidquam nimis ex animo optare utile esse intelligamus, haec ab antiquis de orpheo memoriae prodita fuerent. Ac de orpheo satis nunc de musis dicamus.