Eurifm11

1342-1350

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, X

Testo tratto da: Bersuire P., Metamorphosis ovidiana moraliter explanata, (a cura di  J. Engels), Utrecht, 1962, X, pp. 146v, 147r

In hoc decimo libro dicit. Ouidius quod cum orpheus vates summus inter vates musicos e filius solis: uxorem accepisset euridicen: e ipsa cum sociabus suis quadam die per haerbas vagabunda flores colligeret accidit quod vipera in pede ipsam momrdit e sic venenata discessit e obit, dolens igitur Orpheus de nova nupta iam mortua ausus est ad inferos e ad opaca regna descendere. Ibique tam dulciter coepit tangere lyram e tam melodiose canere quod exangues animae flere coeperunt: tantalus oblitus est famis e sitis. Ixion praetermisit rotari. Sisiphus suum revolvere saxum/volucres tytii carpere iecur e belides dolium suum reimplere. Igitur cum propter dulcedinem sui cantus: omnia numina inferni ad pietatem provocasset Euridice ei redditur. Adiuncto tamen pacto quod si retro se respiciat priusquam de inferno exierit perda team e ad inferos iterum relabatur. Cum igitur simul incederent e Euridice eum sequeretur: orpheus amoris impatiens: cum tamen iam prope exitum inferni essent se contenere non potuti quin retro ad euridicen aspiceret. Quod cum fecisset statim ad infernumilla relapsa est. Et sic mulieres concessae munere non laetatur. Quod videns orpheus iterum ad tartara descendit: sed quia cerberus ipsum entrare non permisit: postquam in ripa. VII. diebus nihil comedens per mansisset flens e esse deos erebi crudelis questus inde recessit.

 

Dic allegorice quod Orpheus, filius solis, est Christus, filius dei patris, qui a principio Euridicem. i. animam humanam per cartitatem e amorem duxit ipsamque per specialem prerogativam a principio sibi coniunxit. Verumtamen serpens, diabolus, ipsam novam nuota .i. de novo creatam, dum flores, colligeret .i. de pomo vetito appeteret, per temptationem momordit, e per peccatum occidit, e finaliter ad infernum transmisit. Quod videns Orpheus Christus in infernum personaliter voluit descendere e sic uxorem suam .i. humanam naturam rehabuit, ipsamque de regno tenebra rum ereptam ad superos secum duxit, dicens illud Canticorum .ii. “Surge, propera amica mea e veni”

 

Vel dic quod Orpheus est peccator, qui scilicet morsu serpentis, .i. diaboli temptatione, uxorem suam .i. animam perdit dum indiscrete ad colligendum flores .i. ad congreganda fluxibilia temporalia intendit, sed tamen ipsam spiritualiter recuperat quando ad inferos per considerationem discendit e per orazione dulciter modulatur. Solus enim timor infernlais supplicii facit de vitiis poenitere e et sic facit uxorem per gratiam rehaberi. Verumtamen multi sunt qui quia retro per amorem temporalium respiciunt, e tanquam canis ad vomitum mentaliter revertuntur,  e ipsam uxorem scilicet animam recuperatam nimis diligunt ita quod concupiscientiis eius favent e ad ipsam mentis oculos retrovertunt ipsam iterium amittunt e infernus eam recipit. Io. XII. “Qui amat animam suam perdet eam”.