Eurifm09

1322-1323

GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegoriae librorum Ovidii Metamorphoseos, X, vv. 563-584

Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il Giornale dantesco”, XXXIV, 1933, p. 89

Liber X

Prima mutatio est de Orpheo. Orpheus sapientissimus et eloquentissimus fuit. Et ideo fingitur fuisse filuis Apolinis dei sapientie et Caliopes muse eloquentie. Iste accepit Euridicem uxorem. Euridice autem interpretatur profunda diiudicatio quam sibi desponsavit Orpheus quia profonde diiudicabat. Sed dum profunda diiudicatio vagatur per prata i. dum delectatur in mundanis et Aristeus i. mens divina ab aristos et theos quod est deus insequeretur eum, tunc serpens i. diabolus momordit eam et occidit i. quod diabolus traxit eum de bona via. Sed Orpheu videns se amisisse veritate profundam cepit laudari deum humiliter, et reddita sibi est uxor sub lege ne respiceret eam ante inferni exitum i. ne succumberet temptationi. Sed fracta lege iterum perdidit eam. Qua propter Orpheus dimittens inferos i. temptatores reverses est ad Deum et cepit spernere mulieres, dans animam suam Deo, et cepit amare viros i. viriliter agree unde mortuus est mundo. Nam tales moriuntur mundo. Et sic habuit Euridicem. U. v. :

Orpheus est sapiens cuius movet omnia cantus

Iudicium penetrans devorat Euridicem.

Nec inferna petit morsu serpentis iniqui

Dum fugit hic inter orbis amena deum.

At sapiens revocat sanctis rationibus illam

que respecta sibi mersus ad ima ruit.

Manibusn exclusus sese ad celestia tollens

Per Mercurii opus se probat esse virum.

Et mundo moritur mundi muliebria damnas

Euridicemque suam post modum tutus habet.