Eurifm06

1175 ca.

ARNOLFO D’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, X,

Testo tratto da: Ghisalberti F., Arnolfo d’Orleans, un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del R. Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, Milano 1932, p. 222

Sed aes in ordine exponamus sicut in aliis libris.

Orpheus Apollinis et Caliopes muse filius Euridicem uxorem duxit que a serpente venenata ad inferos descendit. Tuncque Orpheus uxorem secutus est ad inferos et cantu suo liberavit et redemit tali tamen condicione ne ad illam respiceret nam si respiceret rursus eam amitteret. Quare cum ab inferis ambo fere evassent respexit et amisit. Volens ergo rursus causa uxoris sue Orpheus descendere, prohibitus est a janitore, deinde montem ascendens cantu suo feras et arbores atraxit. Verum quia uxore caruit ab omni muliere abstinens amorem suum in mares transtulit. Inde mulieres eum quasi contemptorem suum membratim dilaceraverunt. Allegoria talis. Orpheus quidam sepientissimus fuit et musicus undeb Orpheus dictus est quasi orephonos i. ore sonans, qui prosapia sua dictus est filius Apollinis i. sapientie, et pro musica et sonoritate sua filias Caliopes, que dicta est Caliope quasi callophone i. bona sonoritas. Iste Euridicem duxit que interpretatur profonda diiudicatio a serpente invenenata i. fallacia huius seculi decepta cum bona huius seculi transitoria et falsa, durabilia et vera esse diiudicat , ad infero et  ad vicia descendit i. ad vicia declinat non tantum cogitatione sed etiam opere divertit. Sed in cantando, i. etiam inter vicia de viciis et virtutibus disputando, secum uxorem suam i. diiudicationem qua prius vicia tenendo pocius diiudicaverat, eb inferis  et a viciis que inferiora sunt virtutibus erigit ad virtutes. Sed quia ratio aspexit ad vicia, uxorem item suam i. adiudicationem ad vicia relapsam amisit. Quam cum velletiterum sequi ad inferos, viciose operando, prohibitus est a ianitore infernali. Considerato enim quam infelicissimus esset ad vicia introitus, introire abhorruit sed in montem ascendens i. ad virtutes ad quas est ascensus sicut ad vicia descensus, cantu suo i. sua predicatione feras i. efferos homines mitigavit, bruta animalia sapientes instruxit, mulires i. muliebriter vivente set viciosos  vilipendit , sed amorem suum ad mares i. viriliter agentes transtulit. Unde mulieres eum quia de suo non erant consortio lapidantes occiderunt s. luxuriose. Mulieres siquidem proniores sunt in libidinem et vicia quam viri.