Eurifm05

XII sec. d.C.

Mitografo VaticanoIII, 8. 20, 21

Testo tratto da: Scriptores rerum mythicarum latini tres romae nupter reperti, (a cura di Bode G. H.), Hildesheim 1968, III, 8.20, 21, pp. 211-213

8. 20 - Orpheus Eurydicen Nimpham amavit, eamque sono citharae mulcens, uxorem duxit. Quam dum Aristaeus pastor amans sequeretur, fugiens in serpentem incidit et mortua est. propter hanc maritus ad inferos descendit, legemque accepit, nee am conversus respiceret. Quam conversus aspiciens, iterum perdidit. Haec fabula artis musicae juxta Fulgentium designation est. Orpheus enim optima vox, ut diximus, interpretatur; Euridice profunda dijudicatio. Hanc Orpheus, id est quivis musicae operam impendens, sibi conjungi optat et cithara illectam ducit uxorem; quia qui musicae studet, nisi secretiorem artis ipsius profunditatem comprehendit, musicus esse non potest, ideoque eam crebra et artificios avocis modulatione tandem assequitur. Haec vero scientiae altitudo quantum ab optimis amatur, sicut ab Aristaeo, tantum communionem hominum renuit; sicque serpentis ictu moritur, quia nimiae subtilitatis suae intercepta secretis, velut ad inferos transmigrate. Sed post hanc artem exquirendam atque elevandam vox canora descendit, et nee am respiciat, prohibetur, et dum videt, amittit. Nam et perfectissimussus Pythagoras dum in musicae inquisitione laboraret, symphoniasque ponderum ac numeroru, proportionibus coaptaret, effectus tamen rationem reddere non potuit.

8. 21 - Remigio tamen de hoc figmento aliter videtur. Ait enim, Eurydicen ideo Orphei dictam esse conjugem, quia facundiae comes debet esse discretio. Ipsa vero serpente laesa ad infernum descendit, quum terrenis inhiando commodes veneno iniquitatis ad sinistram partem inflectitur. Sed Orphei carminibus ad superos revocatur, quum lutulenta oratione lucri stimulus ad aequitatem reformatur. Sed si respicit, retrahitur ad terrena, nec oranti Orpheo redditur. Nam quum terrenus animus saecularia nimis concupiscit, vix eum aliqua oratio ad statum rectitudinis erigit, quia a Proserpeina, id est maxima vitiorum tenetur illecebra. Porro Servius Orpheum severa animam conjugis quibusdam carminibus reducere voliusse dicit; quod quia non potuti, a poëtis, inquit, fingitur receptam jam conjugem dira Plutonis lege perdidisse. Quod et Virgilium vul ostendisse dicendo: Si potuti manes arcessere conjugis Orpheus. Arcessere enim, inquit, proprie evocantis est.