Eurifm04

X-XI sec. d.C.

Mitografo VaticanoII, 44

Testo tratto da: Scriptores rerum mythicarum latini tres romae nupter reperti, (a cura di Bode G. H.), Hildesheim 1968, II, 44, p. 90

44. Orpheus

Apollo, lyra accepta, Orpheum, Onagri fluminis et Calliopes Musae filium, dicitur docuisse, et postquam ipse citharam invenit, lyram illi concessisse. Hic autem theologus fuit, et orgia primus instituit. Et quia hominum feritatem morum composuit insitutione, dicitur arbores et saxa ad se audiendum commovendo illicuisse. Erat autem ipsi un aex Dryadibus uxor, dicta Euydice. Quae Aristaei, filii Apollonis et Cyrenes Nimphae, Penei, fluminis Thessaliae, filiae, insidias fugiens, serpentem in parato latentem incurrit, cujus etiam veneno periit. Unde doloris impatientia turbatus Orpheus, lyra accepta, Taenarias fauces adiit, et cantus dulcedine Ditis feritatem permovit, impetrans Eurydicen ea tantum klege sibi redid, u team subsequentem praecederet, nec illius causa visum retro flecteret. Amoris autem impatientia datae sibi legis oblitus, suae jam potestatis conjugem respexit, legeque fatorum eam retrahente, subito ab oculis lapsam perdidit.