Mirfr05

1551

NATALE CONTI, Mythologiae sive explicationis fabularum libri decem, Venezia, V, XVI, 6-22

 

Adonis Priapi pater Myrrhae filius et Thiantis, quae cum in foriosum patris amorem incidisset, clam cum eo congressa hunc concepit; ac patre id postea sentiente Deos precata est, ut in aliam formam, quae neque; inter mortuos esset, neque; inter viuos, mutaretur; quare  in arborem sui nominis fuit conversa, ut testatur Lycophron in his;

                                              Myrrhae cernet is

                      Tutam mifellae cuiutatem: nam dolor

                      Ut fama ramo est huic opertus arboris.

Ovid libro X Metam. non ex Thiante, sed ex Cinyra patre, qui Rex fuit Cypriorum, Myrrham Adonim concepisse scribit, quod multis versibus complexus fuit.

                      Hunc Naiades nutriverunt susceptum, ut est in his;

                      Reddit onus, vagitque puer: quem mollibus herbis

                      Naiades impositum lacrymis unxere parentis.

Fuerunt autem duo Adones alter in Biblo ciutate natus, alter in Cypro ut ait Ifacius, cum tamen res amborum gestea ad unum in Cyprium referantur. Cum igitur Myrrha in arborem mutaretur, filiumque eximiae pulchritudinis peperisset...