Mirfr01

1493

RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV, Simon Bivilacqua, Venezia, X

 

Myrrha in arbore

Cum corpore cum carne. Venienti ligno succrescenti. Subsedit submittit se. Flet tamen hoc ad naturam arboris Myrrhae refertur sponte namque sudat: ut scribit Plinius etiam antequam incidatur guttae autem illae quae ex arbore cadunt : Stactae vocatur quae in omni Myrrhae genere obtinent principatum. Multa vero sunt Myrrhae genera: de quibus copiosae Plinius scribit. Est honor et lacrymis pretium. Fabulae decimae libri argumentum.

At male conceptus et c. Eh Myrrrha et Cinyre incesto concubitu ob iram Veneris conceptus est infans : versa enim Myrrha in arborem sui nominis nascitur quem Adonem cognominamus quem nominus Venus dilexit que illa patrem Cyniram dilexerat beneficio Cupidinis. At male conceptus Adonis ex incesto patris ac filiae coitus natus in tantam crevit pulchritudinem ut eius amore Venus caperetur quo cum ut divitius esse posset una cum illo venationibus indulgebat praecipue fugacium animalium feras autem natura armatas vitabat: Adonimque ut sibi ab illis caveret, admonebat. Ille vero gloriae suavitate motus aprum excipet ausus ab eo fuit interemptus. Quod cum Venus rescivisset in purpureum florem illum commutavit. At male scelerate. Exereret egereret. Tendit extendit ac distentam reddit. Humet madescit. Verba puerpera hoc est puerperio profutura. Arbor agit rimas scindit atque aperint. Onus vivum puer vivum. Lachrymi parentis periphrasis est Myrrhae que ab arbore stilla guttatim que cadit ut lachrymare videatur. Livor quoque invidia. Eximia autem maxime est facie quae ab invidis quoque laudatur. Amorum Cupidinum quod nudi cum pharetis pinguntur. Matris ignes amores furoresque Myrrhae matris. Namque pharetratus : Cupido pharetra ornatus. Ex tanti arundine pendenti sagitta. Distrinxit rasit vulneravit. Altius spem altiusque videbant.

Aurea luna pulchra et nitida. Sydera lati cuperet ignara tantia ne tantum scelus aspicerent. Igne suo propiis syderum Luminibus. Primus tegis Icare vultus ne tantum scelus aspiceres. Icari autem Erigonesque filiae historia fuit nobis exposita. Nam Erigone in Icarum patrem adeo pia fuit, ut cum a rusticis interemptum con perisset, mori omnino decrevit: sed misteratione deorum ambo inter fudera fuere collocati.

Ter pedis offensi ter enim cum ad cubiculum patris duceretur, pedes offendit, id quo eam a tanto scelere revocare ut debatur. Funereus bubo funestus est autem a vis pessimi ominis. Caecum iter obscurum. Morem autem exprimit on tenebris ambulantium. Iam ducitur intus adverbium loci pro adverbio ad locum est positum. Intro enim duci quis dicitur. Poplite succiduo qui cadenti similis erat. Eleganter autem exprimit gestum timidae virginis aliquod sceleris aggressurae. Magis horret validius timet. Longaeva nutrix vetula. Devota pectora detestata execrata. Sua viscera suam filiam, quam ex suis visceribus genuerat. Aetatis nomine ratione aetatis. Nam Cyniras senex erat. Ne nomina pia et omni veneratione digna sub audiantur. Plena patris semine subaudiatur hoc est gravida ex patre facta. Avidus cognoscere cupidus cognoscendi.

Deripit extrahit. Intercepta erepta. Palmi feros Arabas apud quos multae palmae nascuntur. Panchaea rura: Arabica. Est enim panchaia regio Arabiae felicis. Per novem cornua per novem menses. Terra Sabea Sabei populi sunt Arabiae felicis apud quos mirrhaque abundae nascuntur. Nescia voti quid est tales complexa preces apprehendit tales preces.

Patetis confessis hoc est si exsudatis confitentes sua crimina. Ambobus regnis et vivorum et mortorum. Mutatae mihi transformatae. Optat ut in altam trasmutent figuram sic ut neque vivat, neque moriat. Ultima vota ultimae preces. Suos Deos propicios porrigitur protenditur prolomgas. Firmamina firmamenta atque fundamenta. Ossaque robur agunt hoc est ossa lignumque crastius convertuntur. In parvuos digiti eunt subaudiantur. Est enim protozeugma. Duratur cortice pellis hoc est pellis in durum corticem commutatur. Gravem uterum gravidum. Nondum enim pepererat.

Obruerat texerat, operuerat. Non tulit illa moram hoc est non potuit expectare, ut cortex collum, caputque operiret sed crescenti cortice caput summittens occurrit, faciemque occultavit.