1350-1359
GIOVANNI BOCCACCIO,La Genealogia degli Dei dei Gentili, I
Capitolo LI
De Cynara filio[Paphi], qui genuit Myrram et ex Myrra Adonem.
Cinara filius fuit Paphi, prout ostendit Ovidius dum dicit: Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset, Inter felices Cynaras potuisset haberi. Est autem hic alter ab illo Cynara, qui Assyriorum rex dicitur in lapidem versus, flendo infortunia filiarum. Ex hoc autem Cynara Cyprio preter scelus unum non habemus. Nam ut ipse recitat Ovidius, huic ex coniuge filia fuit nomine Myrra, que cum formosa esset ac etiam matura viro, preter debitum patrem amavit et nutricis sue opere, dum mater eius sacra Cereris celebraret, in quibus oportebat per novem dies a contactu viri abstinere, eius concubitu potita est, in quo pregnans effecta, illi Adon filius natus est.
Capitolo LII
De Myrra filia Cynare et matre Adonis.
Myrram, ut supra patet, Cynare regis filiam dicit fuisse Ovidius, et cum eum nephasto adamasset amore, opere nutricis sue, eius incognita nocte habuisse concubitum. Fulgentius tamen dicit eam cum Cynara, postquam illum ebrium effecisset, habuisse concubitum. Que ex nephario concubitu pregnans facta, cum illam vellet noscere Cynara, novissetque filiam, dolore percitus eam secutus occidere voluit. Quidam dicunt eam in Sabeos fugisse, ad quos usque secutus Cynara, cum illam gladio percussisset, ex vulnere conceptum filium erupisse. Ovidius tamen dicit eam miseratione deorum apud Sabeos in arborem sui nominis versam et, calore solis aperto cortice, filium emisisse, quem nynphe liquoribus unxere maternis. Figmento huic arbitror causam dedisse nomen arboris, que apud Sabeos vocatur Myrra, guttas emictens, solis percussa radiis. Ex quibus pigmentum conficitur quod Adon vocant, quod latine suave sonat, est enim suavissimi odoris, et ut videtur velle Petronius Arbiter, plurimum libidini conferens, adeo ut asserat se ad libidinis incrementum mirrinum potasse poculum. Verum Fulgentius, ut in pluribus longe altius sentiens, circa hoc dicit, myrram arborem in Yndia esse et solis caloribus cremari, et quia solem patrem omnium rerum dicebant, ideo patrem Myrram amasse dictum, et cum sol ferventius illam calefaceret, eam rages ex rimis corticis emittere et sic, a patre vulnerata, Adonem, id est suavitatem odoris, emisisse.
Capitolo LIII
De Adone filio et nepote Cynare.
Adon Cynere regis avi sui et Myrre sororis fuit filius, ut longo carmine, in maiori volumine, testatur Ovidius. De quo talem ipse idem recitat fabulam. Dicit enim quod cum formosissimus evasisset iuvenis, a Venere casu percussa a filio summe dilectus est; que dum illum maxima delectatione sua per silvas sequeretur et nemora eiusque uteretur amplexibus, sepius eum monuit, ut sibi ab armatis beluis caveret et sequeretur inermes. Verum die quadam male verborum Veneris memor, in aprum irruens ab eo occisus est.Quem Venus flevit amare, et in florem convertit purpureum.
<o:p> </o:p>