Mirfm13

1342-1350

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, X

 

Cinaras fuit quidem rex magnus & potens qui filiam habuit Mirrham virginem ad modum speciosam. Ista igitur insano amore patrem diligen : sed de concubitu desperans secum flendo pulcherrime disputabat : & nunc contra se allegabat et prohibitionem paterni concubitus in naturae & deorum invidiam retorquebat. Cim igitur prae desperatione se suspendere vellet nutrix eius causam doloris cognoscens : apponere remedium ei promisit. Regina igitur quadam die absente : nutrix patrem de tradendo ipsi quandam iuvenculam alloquitur : ipsam tamen nullo modo velle videri attestatur. Et sic fit quod patre ignorante patri pluries Mirrha supponitur & impraegnatur ab eo. Rex tamen lapsu temporis cognoscens filiam prae facti turpitudine fit infanuis : & evaginato gladio  filiam persequitur fugientem. Mirrha igitur proprium crimen abhorrens deos ut ipsam mutent in arborem interpellat ne si forte in mundo remaneant : vivos violet vel si moriens ad inferos descendat mortuos violet sive corrumpat. Et ecce vota suos habuere deos. Nam ipsa praegnans in arborem sui nominis mutatur: quae prae doloris amaritudine adhuc lachrymas amarissimas fundit. Ovidius. Sanguis it in succos: in magnos brachia ramos. In paruos digiti: duratur cortice pellis. Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus: flet tamen & tepidae manant ex arbore guttae. Puer vero genitus intra ipsum lignum sub cortice perficitur: & tandem completo tempore ab arbore nascitur qui puer Adonis nuncupatur. Dic si vis quod iste rex significat christum: vel praelatum: cuius uxor immediate coniuncta significat quenlibet ecclesiasticum virum. Mala vero & impudens filia significat ambitiosum. Igitur dico quod plaerunque accidit: quod aliqua mala filia: id est aliqua persona ambiziosa cupit patri suo Cristo in aliquo beneficio ecclesiastico coniugari: & ad eius connubium exaltari: quae quamvis imperfectione meritorum quorum & contra dictamen rationis hoc posse vel debere fieri desperat: solet tamen quando videt quo mater sua est absens id est quando praelatus est mostuus & vocat aliqua sedes: statim se occulte supponete: & in lectum patris id est ecclesiam Christi se ingerire: & per auxilium nutricis id est per adiutorium alicuius mali fautoris prece vel precio subentrare. Sed talis a patre Cristo eiicitur: & tribulationibus & infortuniis fatigatur: & in Myrrham amarissimam mutari dicitur pro eo quod finaliter qui sic intrat ecclesiam solet in amaritudinem terminari: & e in arborem id est in infertum transformari: ita quod talis potest fovaliter dicere: vocate me mara id est amaram: quia amaritudine valde me replevit omnipotens. Rut I. vel dic qod ista filia  significat animam peccatricem: quae Cinarae id est diaboli dicitur esse nata: quia ista a patre suo diabolo cum quo est fornicata & male delectata: & vitiis impregnata fuit finaliter ab ipso persequitur: & morti & inferni tribulationibus exponitur. Et sic fit quod in Myrrham id est in amaritudinem vertitur: inquantum in inferno damnatur: & morta existens perturit inquantum errores & vitia ad alios mittit post mortem per mala exempla & documenta quae dimisit. Tunc enim puer de matre morta in arborem conversa extrahitur: quando peccatum ex mortui dictis & exemplis concipitur &nper imitationem ad alios fertur. Vel dic quod  quando deus pater persequitur malam filiam id est animam peccatricem: solet plaerunque in Myrrham mutari id est per poenam in amaritudinem converti. Ista igitur sic mutata: & iam tribulationibus arbor effecta medicinalis: solet filium pulchrum id est opus bonum sub cortice humilitatis parere & liquorem medicinalem qui Myrrha dicitur fundere id est bonam doctrinam vel elemosinam propinare. Canti V. manus meae distillaverunt mtrram: & digiti mei pleni myrra probatissima. Vel dic quod ista filia est beata virgo quae de patre concepit: & myrram id est amaritudinem est mutata: & in odoris fragrantiam conversa. Ecclesiastici XXIIII. Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Ista igitur a patre  suo filium concepit id est Christum: & ipsum intra lignum & corticem id est intra uterum castum & intactum sine corruptione continuit et post ea eum non caro: sed lignum existens id est non carnalis sed virgo permaneans peperit. Esa VII. Ecce virgo cincipiet & pariet filium figuratur in virga aaron quae sicca floruit. Numeri XVII. Adonis filius arboris Myrrhae ita pulcher exitit: quod venus dicitur ipsum amasse.