Mirfm11

1322-1323

GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, X, 11

Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 11

Undicesima est de Mirra conversa in arborem sui nominis. Verum fuit quod Mirra iacuit cum patre per modum in fabula contentum. Quod dum pater scivisset, voluti illam interficere sed illa abiit. Et cum iam tempus partus adesset suspendit se ad arborem que vocata est mirra. Sed dum esset suspensa, quedam mulier vidit quod erat pregnans et omnia scindit per medium et filium extraxit qui vocatus fuit Adonis.

 

                     Mirra suum nomen plante suspensa reliquit

                       Conscia decepto concubuisse patri.

                     Cuius ab execta tractus puer extitit alvo

                       Quem scit amorosum fertur amasse Venus.

 

Sed Fulgentius alegoriçat eam naturaliter dicens quod Mirra est quedam arbor in Arabia cuius pater est sol. Nam sol generat omnia dicit enim philosophus homo hominem generat et sol. Multo ergo fortiu generat plantas. Et dicitur precipue Mirra filia solis quia ex beneficio solis magis nascitur in una parte quam in alia. Et dicitur iacere cum patre, quia sol in vere gravidat eam quodam succo,demum in estate desiccat sic eam quod scinditur cortex et stilat quoddam gumi, quod vocatur Adonis. Adon enim grece, suavitas latine. Sed domina Venus capitur amore eius, quia ex isto Adone quod dicitur latine mirra sit quedam confectio que incitat ad Venerem. Et introducit Fulgentius Petronium expertum fuisse qui quondam scripsit super hoc libro :

 

                       Plantarum patre est sol cuius texta calore

                         Exudat succi mirra suave genus

                       Nomen Adonis habens. Veneri quod fertur amatum

                         Pigmentum venerem concitat illud enim.