1175 ca.
ARNOLFO D’ORLÉANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphoseon, X, 10
Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234
Mirra patrem suum amavit cum quo inebriato concubuit. Cumque pater eam utero plenam fecisset, crimine cognito, evaginato cepit persequi gladio. Illa in arborem mirram mutata est, qua arbore gladio percossa, Adon exinde natus est. Quod de hac fabula sentiat videamus. Mirra est genus arboris de qua succus exudat. Hec patrem amasse dicitur quia huis mondi arbor est in India et solis ardore crematur et quia solem patrem omnium rerum esse asserit cuius opitulatu cuncta germinum adolescit maturitas, ideo patrem amasse dicitur. Que cum grandioris fuerit roboris solis ardoribus crepans, regades ideo fixuras facit per quas succus desudat qui Mirra dicitur, et redolentibus lacrimosa rivulis vel guttulis fletus suaves scissuris hiantibns iaculatur, unde et Adonim genuisse dicitur.