Mirfm06

XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO III, 4-18

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

Myrrha et Adonis

Myrrha itaque patrem amasse dicitur et cum eodem ebriato concubuisse. Qui quum rem rescisset, evaginato eam persecutus est gladio. Illa in arborem myrrham conversa est. Quam quum patre gladio percussisset, Adonis exinde natus est. myrrha igitur genus est arboris in India, quae calore solis crematur; quem, ut supra diximus, patrem omnium esse dicebant, quod ejus opiyulatu cuncta germinum adolescat varietas; unde patrem amasse dicitur. Quae cum grandioris fuerit roboris, solis ardoribus crepans rimam efficit, per quam sucum desudat, qui itidem Myrrha dicitur obquam rem Adonem fertur genuisse, qui suavitas interpretatur; haec enim species odore suavis est. Ideo autem venus eum amasse dicitur, quia hoc genus pigmenti valde sit fervidum. Unde et Petronius Arbiter ad libidinis concitamentum se myrrhinum poculum bibisse refert.